Ubi cum Filio Dei mansisti,
illum tangendo
 et miracula eius que fecit videndo, 
 O Euchari, in leta via 
 ambulasti ubi cum Filio Dei mansisti, 
 illum tangendo 
 et miracula eius que fecit videndo 

 Tu eum perfecte amasti 
 cum sodales tui exterriti erant, 
 pro eo quod homines erant, 
 nec possibilitatem habebant
 bona perfecte intueri. 
 Tu autem in ardenti amore plene 
 caritatis illum amplexus es, 
 cum manipulos preceptorum eius
 ad te collegisti. 

 O Euchari.